Rozmiar: 15909 bajtów

- 16 -

1364. Oktober 23.

In nomine Domini Amen. Ad Rei memoriam sempiternam. Nos Albertus dei gracia dux Opoliensis et dominus Streliczensis Tenore presencium recognoscimus universis, Quod in presencia excellencie nostre et nostrorum fidelium subscriptorum, Nobilis domina Margareta relicta Ieroslai de Odmicz nostri Streliczensis districtus, recognovit se ipsam villam Odmicz pro Sexaginta marcis grossorum Pragensium Polonici pagamenti, a paterna successione hereditaria ad eam devolutis, rite et racionabiliter apud Honorabilem virum Petrum dictum Baba felicis memorie exsolvisse, tempore matrimonij cum eodem Ieroslao marito eius primitus celebrati, Cum omnibus et singulis utilitatibus, agris, pratis, rubetis, censibus, proventibus, obvencionibus et alijs omnibus et singulis pertinencijs, quibuscunque nominibus et proprijs vocabulis valeant designari. Quam villam cum omnibus et singulis pertinencijs, prout superius de verbo ad verbum plenius expressantur, Ipsa domina leto vultu, non coacta nec compulsa, sed leta mente et corporea sospitate, pro salute anime sue et pure propter deum, Monasterio in Gemilnicz Cystercziensis ordinis, dedit, contulit, tradidit et resingnavit Iure hereditario et proprietatis tytulo in perpetuum, de licencia nostra speciali et favore, possidenda, regenda et habenda, et in usus dicti Monasterij convertenda, prout dicto Monasterio melius videbitur expedire. Preterea volentes nos esse participes fieri (sic) ipsius testamenti, prefato monasterio in eadem villa omnia et singula nostra Iura ducalia ac superioritatis dominia damus et donamus,'Iure hereditario, quo hactenus utebamur perpetuo, et confirmamus. Harum nostrarum litterarum testimonio nostro Sigillo munitarum. Actum et datum in Strelicz in die Sancti Seuerini episcopi, Anno domini Millesimo c°c°c° sexagesimo quarto. Presentibus domino Stanislao Capellano nostro, Marco de Plawnouicz, Petro de Borzegnew, Beroldo Wiczcone de Posnouicz, nostris terrigenis, Hancone de Vyasd, Cive Streliczensi, Nicolao plebano de Wisnicze Capellano nostro et Notario, qui a nobis hoc habuit in commisso, et alijs pluribus fide dignis et honestis.

Das Siegel fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów